Brief van Georgius Macropedius aan Cornelius Valerius van Oudewater in Leuven; Utrecht, 9 Mei 1549.


Adres:

Doctissimo Viro M. Cornelio Veteraquario seu Traiectone amico singularj Lovanij in edibus Doct. Lamberti Verharij


Transcriptie van de brief:

Salue. Jam binas abs te, mi Corneli doctissime, litteras accepi,
quibus animi tui candorem satis superque nobis declarasti; ego autem
vix vnis propter vehemens podagrae et chiragrae incommodum
et cruciatum respondere possum. Gaudeo inprimis quod res tuae in melius-
culo statu sunt positae, et quod in Galiis minus prospere successit,
nunc uberiori foenore compensatur. Quod autem ad rem nostram schola-
sticum attinet, paucis accipe. Auditorium est frequens, et frequentius quam
unquam hactenus. Praeceptores diligentes, et gnauiter suis erudiendis
intenti. Bacchaeus, nescio an satis prudenter, in Italiam concessit;
at in locum eius, nescio quo malo fato, nondum alius suffectus est.
Locauerunt nobis duo viri, utique doctissimi, operam suam, alter post
alterum, ante Pascha; et cum expectaremus utrumque certo die aduen-
turum, meliorem fortassis conditionem nactus, neuter comparuit.
Cogimur igitur illos obtulerunt, et propter alios conductos posthabitj
sunt. Amici utriusque nostrum communes valent, et te plurimum salu-
tant. Ego autem arthritidis incommodo usque adeo discrucior, ut neque
stare, neque incedere queam, nisi scipione nixus. Si credimus
medicis, hic annus mihi climactericus parum commodj promittit. Do-
mini vuluntas fiat. Nannius ita aliorum salutationibus distrin-
gitur, et ennarandis mihi rebus Bruxellae gestis vacare non
queat. Musae nostrae iam mecum languent, steriles, et nihil partu-
rientes, aliquid editurae ante Pascha, nisi carnificina mea arthri-
tis partui obstitisset. Vale, vir doctissime. Ex Traiecto, 9. Maij,

Tuius nunc Oidipodès Macropedios.